monumenta.ch > Hieronymus > Isaias, 49 > LIBER PRIMUS. > Ioannis I, 2 > 36 > sectio 13 > sectio 7 > 10 > Iosue, 24 > 19 > Psalmi, 117 > Ioannes, 12 > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 108, 27
Dicam ergo ut coeperam, nihil ingenio eius docilius fuit. Tarda erat ad loquendum, velox ad audiendum : memor illius praecepti: Audi Israel, et tace . Scripturas sanctas tenebat memoriter; et cum amaret historiam, et hoc veritatis diceret fundamentum; magis tamen sequebatur intelligentiam spiritualem: et hoc culmine aedificationem animae protegebat. Denique compulit me: ut vetus et novum Instrumentum, cum filia, me disserente, perlegeret. Quod propter verecundiam negans, propter assiduitatem tamen et crebras postulationes eius praestiti, ut docerem quod didiceram: non a meipso, id est a praesumptione, pessimo praeceptore, sed ab illustribus Ecclesiae viris. Sic ubi haesitabam, et nescire me ingenue confitebar, nequaquam mihi voluit acquiescere; sed iugi interrogatione cogebat, ut e multis variisque sententiis, quae mihi videretur probabilior, indicarem. Loquar et aliud, quod forsitan aemulis videatur incredibile. Hebraeam linguam, quam ego ab adolescentia multo labore ac sudore ex parte didici, et infatigabili meditatione non desero, ne ipse ab ea deserar, discere voluit, et consecuta est: ita ut Psalmos hebraice caneret, et sermonem absque ulla latinae linguae proprietate personaret. Quod quidem usque hodie in sancta filia eius Eustochio cernimus, quae ita semper adhaesit matri, et eius obedivit imperiis, ut nunquam absque ea cubaret, nunquam procederet, nunquam cibum caperet, ne unum quidem nummum haberet potestatis suae, sed et paternam et maternam substantiolam, a matre distribui pauperibus laetaretur, et pietatem in parentem, haereditatem maximam et divitias crederet. Non debeo silentio praeterire, quanto exultaverit gaudio, quod Paulam neptem suam ex Laeta et Toxotio genitam imo voto et futurae virginitatis repromissione conceptam, audierat in cunis et crepitaculis balbutiente lingua, ALLELUIA cantare: aviaeque et amitae nomina, dimidiatis verbis frangere. In hoc solo, patriae desiderium habuit; ut filium, nurum, neptem, renuntiasse saeculo, et Christo servire cognosceret. Quod et impetravit ex parte. Nam neptis Christi flammeo reservatur: nurus aeternae se tradens pudicitiae, socrus opera, fide, et eleemosynis sequitur, et Romae conatur exprimere, quod Ierosolymis illa complevit.